PALAEOLOGA Familia

PALAEOLOGA Familia
PALAEOLOGA Familia
in Imeprio Constantinopolitano illustris, e qua varii Imperatores hodieque in tristibus quibusdam posterorum reliquiis, sub Imperio Turcico gementibus, superest, uti testatur Sponius Itinerar. Grac.
Pauci autem ex ea, imo vix ulla numismata obvia, vel quia, cum essent male formata. ab Atiquariis neglecta sunt, vel quia a Turcis in propriae monetas conversa, vel, quod verisimilius, quia postremi illi Graeciae Augusti in nummis suas effigies ac nomina non raro omiserunt: unde fieri potest, ut inter Zimiscianos aliosque Palaeologorum nummi nonnumquam exhibeantur. Supersunt tamen figurae eorum, e quibus habitum Imperatorium horumtemporum, qui a Codino aliisque describitur, percipere licet. Quas inter prae coeteris in signes habendae Michaelis Palaeologi (cuius nummorum aureorum meminit Pachymeres k. 12. c. 8. qui ait, receptâ a Latinis Constantinopoli, in postica facie, eiusdem Urbis figuram effingi curâsse, metalli probitate detritâ) Theodorae Augustae uxoris, et Constantis Porphyrogeniti filii imagines, quae Constantinopoli in Deiparae περιβλέπτου aede sacra conspiciuntur, quasque delineari curavit, in sua de Numism. inf. evi Dissertatione Car. du Fresne. In qua quidem tabella, Theodora effingitur cum τυμπανίῳ in capite, margaritis et lapillis distincto, uti Euphrosyne Augusta, Alexii Angeli Imperatoris uxor, apud Nicetam Chon. in Alexio l. 1. num. 3. Habetur alia haud absimilis eiusdem Michaelis Imperatoris effigies, descripta ab Hier. Wolphio, ex codice MS. Augustanae Bibliothecae Historiae Georgii Pachymeris, cui diadema capiri impositum non omnino eiusdem formae est, quâ in ea Imagine a Car. du Freshe descripta cernitur. Sed et, quod Acaciam vocant, voluminis speciem plane refert. Aliam tabellam idem exhibet Manuelis Palaeologi et Helenae Augustae uxoris, ut et Ioannis. Theodori et Andronici filiorum, effigies continentem, ex MS. codice operum Dionysii Arcopagitae, quem idem Manuel, ad Monasterium S. Dionysii in Francia, ubi asservatur, per Mannelem Chrysoloram Legatum suum misit A. C. 1408. uti praefert eidem imagini subdita epigraphe haec, Τὸ παρὸν βιβλίον ἀπεςτάλη παρὰ τοῦ ὑψηλοτάτου Βασιλές καὶ Αὐτοκράτορος Ρ῾ωμαίων κυϊροῦ, Μανουὴλ τοῦ Παλαιολόγου, εἰς τὸ μονας ηριον τοῦ ἁγίου Λιονυσίου τοῦ εν Παρυσίῳ τῆς Φραγγίας ἢ Γαλατίας ἀπὸ τῆς Κωνςταντινουπόλες. δἰ ἐμοῦ Μανουηλ τοῦ Χρυσολωρᾶ μεμφθέντος πρεσβέως παρὰ τοῦ εἰρημένου Βασιλέως ἔτει ἀπὸ κτίσεως κόσμου ἑξακισχιλιοςῷ εννουακοσιοςτῷ ἐξκαιδεκάτῳ ἀπὸ σαρκώσεως δὲ τοῦ κυρίου, χιλιοςτῷ τεσσαρακοσιοςῷ ὀγδόῳ. Ο῞ς τῖς εἰρημένος Βασιλεὺς, ἦλθε πρότερον εἰς τὸ Παρύσιον πρὸ ἑτῶν τεςςάρων, Praesens liber missus est ab excellentissimo Imperatore et Autocratore Romanorum Domino Manuele Palaeologo, in Monasterium sancti Dionysii, quod est parisiis, Franciae seu Galliae, Constantinopoli, per me Manuelem Chrysoloram, missum Legatum ab Imperatore praefato; annô ab orbe conditio sexies millesimô nongentesimô decimô sexto. ab Incarnatione vero Domini, millesimô quadringentesimô octavô. Qui praedictus Imperator, venerat prius Parisios, quatuor annis ante. Vide Car. du Fresne d. l.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”